Corso
Elenco corsi a.a. 2014/2015
Anno accademico 2014/2015

Seminario di letteratura latina classica LB0641

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Secondo semestre

ARGOMENTI

Inter seminarium, professore duce, idoneos Latinorum auctorum locos legent, explanabunt et enodabunt auditores, quo antiquam Romanorum linguam maiore nisu callere possint. Quam ob rem una cum auctoribus, classici qui dicuntur, illos quoque legent et colent auctores, qui, optimis rebus instituti, Christiana mysteria maximo cum animi ardore cecinerunt, populi fidem aluerunt, clara Christi testimonia perhibuerunt. Minime illi, qui prosam orationem adhibuerunt, pratermittentur, quoniam auditores continuo hortantur, ut scripta sua Latine exarent, inter praelectionem Latine loquantur, secum Latine cogitent. Quibus peractis rebus, auditores ad scriptum secundum scientiam e rationem exarandum pedetemptim ducuntur, ut quae vestigent, per claros et idoneos commentarios edere possint. Inter institutionem unusquisque ad quoddam ducitur argumentum. Quod, fontibus et bibliograhia praecipua attente consideratis, seligere possunt. In primis quid ostendere velit unusquisque declaret oportet. Quam ob rem haud raro auditores in bibliothecam adibunt, ubi editiones critica ratione instructas in manibus habeant atque adhibeant. Ipsi uno eodemque tempore quomodo sunt antiqui auctores et opera recentiora referenda per idonea docentur exempla.

TESTI

PASQUALI G., Storia della tradizione e critica del testo (Milano, Mondadori 1974); FRAENKEL E., Testo critico e critica del testo (Firenze, Le Monnier 1969); MAAS P., Critica del testo, trad. it. (Firenze, Le Monnier 21958); PASCUCCI G., I fondamenti della filologia classica (Firenze, Le Monnier 1962); SALVATORE A., Critica del testo (Napoli, Libreria Scientifica 1967). Alii textus, iidemque praecipui, inter seminarium auditoribus praebentur.